PRAESIDIA Arcana

PRAESIDIA Arcana
PRAESIDIA Arcana
in Inscr. vet. Romana. ANNUANT. DII. ROMANAE. REI PUBLICAE. ARCANAQUE. URBIS. PRAESIDIA. QUORUM. NUTU. IMPERIO. ROMANO. REGNA. CESSERE. Sunt Praesidia fatalia, quae figebant olim in penetralibus Sacrariorum, salvis illis Rem publicam non posse perire persuasi, uti de Palladio, Ancilibus, aliis, res nota. De iis Claudian. Bellô Geticô, v. 100.
—— procul arceat altus
Iuppiter, ut delubra Numae, sedemque Quirini
Barbaries oculis saltim temerare profanis
Possit et arcanum tanti doprendere Regni.
Ad quem locum vide Casp. Barthium, quaedam vero in hanc rem quoque supra in voce Consecratio. Aliâ ratione sunt Arcana Deorum, illorum consilia, apud Statium, Thebaid. l. 8. v. 280.
—— Qui cum ipse arcana Deorum
Partiri, et visas uni sociare solebat
Amphiaraus aves etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”